mercoledì 10 luglio 2019

Virgilio, Eneide (IV 642-705): L’ultimo atto di Didone [III parte]


Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;   - 690
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.   - 695
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,   - 700
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: “Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.”
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.   - 705


Nessun commento:

Posta un commento