mercoledì 10 luglio 2019

Virgilio, Eneide (I 1-33): Enea, l’eroe designato dal fato [II parte]


Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces;   - 20
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:
necdum etiam causae irarum saevique dolores   - 25
exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,   - 30
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem!


Nessun commento:

Posta un commento