mercoledì 10 luglio 2019

Virgilio, Eneide (IV 642-705): L’ultimo atto di Didone [III parte] (struttura)


Illa,
graves oculos
conata
attollere,
rursus deficit;

infixum stridit sub pectore vulnus.

Ter
sese attollens
cubitoque adnixa
levavit;

ter revoluta toro est,
oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem,
ingemuitque
reperta.

Tum Iuno omnipotens,
longum miserata dolorem difficilisque obitus,
Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.

Nam
quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem,
subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat,
Stygioque caput damnaverat Orco.

Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat,
et supra caput adstitit:

“Hunc ego Diti sacrum
iussa
fero,
teque isto corpore solvo.”

Sic ait,
et dextra crinem secat:

omnis et una dilapsus calor,
atque in ventos vita recessit.


Nessun commento:

Posta un commento