mercoledì 10 luglio 2019

Virgilio, Eneide (I 1-33): Enea, l’eroe designato dal fato [II parte] (struttura)


sed audierat
progeniem enim Troiano a sanguine duci,
Tyrias olim quae verteret arces;

hinc populum
late regem
belloque superbum
venturum excidio Libyae:

sic volvere Parcas.

Saturnia
id metuens,
veterisque memor belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:

necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo;
manet
alta mente repostum
iudicium Paridis
spretaeque iniuria formae,
et genus invisum,
et rapti Ganymedis honores.

His accensa super,
iactatos aequore toto
Troas,
reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio,
multosque per annos errabant,
acti fatis,
maria omnia circum.

Tantae molis erat
Romanam condere gentem!


Nessun commento:

Posta un commento