venerdì 4 ottobre 2019

Cicerone: Origine greca di Tarquinio Prisco (struttura)


Sed hoc loco primum videtur
insitiva quadam disciplina doctior facta esse civitas.

Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.

Fuisse enim quendam
ferunt
Demaratum Corinthium
et honore et auctoritate et fortunis
facile civitatis suae principem;

qui cum
Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre
non potuisset,
fugisse cum magna pecunia
dicitur
ac se contulisse Tarquinios,
in urbem Etruriae florentissimam.

Cumque audiret
dominationem Cypseli confirmari,
defugit patriam vir liber ac fortis
et adscitus est civis a Tarquiniensibus
atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.

Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset,
omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit.

[Lucumo, Demarati Corinthii filius,
cum] facile in civitatem receptus esset,
propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo,
ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.

Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnis civis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas.

Itaque
mortuo Marcio
cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius;

sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat,
ut videretur
in omni genere huius populi consuetudinem imitatus.


Nessun commento:

Posta un commento