venerdì 4 ottobre 2019

Cicerone: Annibale e il filosofo presuntuoso (struttura)


Cum Hannibal
Karthagine expulsus
Ephesum ad Antiochum venisset exsul
proque eo,
quod eius nomen erat magna apud omnis gloria,
invitatus esset ab hospitibus suis,
ut eum
quem dixi (Peripateticum illum Phormionem),
si vellet,
audiret;
cumque is
se non nolle
dixisset,
locutus esse
dicitur homo copiosus
aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari.

Tum,
cum ceteri,
qui illum audierant,
vehementer essent delectati,
quaerebant ab Hannibale,
quidnam ipse de illo philosopho iudicaret.

Hic Poenus
non optime Graece, sed tamen libere respondisse
fertur,
multos se deliros senes saepe vidisse,
sed
qui magis quam Phormio deliraret
vidisse neminem.

Neque mehercule iniuria.

Quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit
quam Hannibali,
qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset,
Graecum hominem,
qui numquam hostem, numquam castra vidisset,
numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset,
praecepta de re militari dare?

Hoc mihi facere
omnes isti,
qui de arte dicendi praecipiunt,
videntur.


Nessun commento:

Posta un commento