sabato 12 ottobre 2019

Seneca: Lettere a Lucilio, XLVIII, prima parte [CP] (struttura)


Seneca Lucilio suo salutem

Ad epistulam,
quam mihi ex itinere misisti,
tam longam
quam ipsum iter fuit,
postea rescribam.

Seducere me
debeo
et
quid suadeam
circumspicere.

Nam tu quoque,
qui consulis,
diu
an consuleres
cogitasti;

quanto magis hoc mihi faciendum est,
cum longiore mora opus sit,
ut solvas quaestionem
quam ut proponas?

Utique
cum aliud tibi expediat,
aliud mihi.

Iterum ego tamquam Epicureus loquor?

Mihi vero idem expedit,
quod tibi;

aut non sum amicus,
nisi
quicquid agitur
ad te pertinens,
meum est.

Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia.

Nec secundi quicquam singulis est nec adversi;

in commune vivitur.

Nec potest quisquam beate degere,
qui se tantum intuetur,
qui omnia ad utilitates suas convertit;

alteri vivas
oportet,
si vis
tibi vivere.

Haec societas
diligenter et sancte observata,
quae nos homines hominibus miscet
et iudicat
aliquod esse commune ius generis humani,
plurimum
ad illam quoque,
de qua loquebar,
interiorem societatem amicitiae colendam
proficit.

Omnia enim cum amico communia habebit,
qui multa cum homine.

Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi
malo,
quid amico praestare debeam,
quid homini,
quam quot modis amicus dicatur,
et homo quam multa significet.

In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt:

cui accedo?

In utram ire partem
iubes?

Illi homo pro amico est,
huic amicus non est pro homine.

Ille amicum sibi parat,
hic se amico.

Tu mihi verba distorques
et syllabas digeris.

Scilicet
nisi interrogationes vaferrimas struxero
et conclusione falsa
a vero nascens
mendacium adstrinxero,
non potero
a fugiendis petenda secernere.

Pudet me;
in re tam seria senes ludimus.

«Mus syllaba est.
Mus autem caseum rodit;
syllaba ergo caseum rodit.»

Puta
nunc me istuc non posse solvere.

Quod mihi ex ista inscientia periculum inminet?
Quod incommodum?

Sine dubio verendum est,
ne quando in muscipulo syllabas capiam
aut ne quando,
si neglegentior fuero,
caseum liber comedat.

Nisi forte illa acutior est collectio:

«Mus syllaba est.
Syllaba autem caseum non rodit;
mus ergo caseum non rodit.»

O pueriles ineptias!
In hoc supercilia subduximus?
In hoc barbam demisimus?
Hoc est,
quod tristes docemus et pallidi?

Vis scire,
quid philosophia promittat generi humano?
Consilium.

Alium mors vocat,
alium paupertas urit,
alium divitiae vel alienae torquent vel suae.

Ille malam fortunam horret,
hic
se felicitati suae subducere
cupit.

Hunc homines male habent,
illum di.


Nessun commento:

Posta un commento