Seneca
Lucilio suo salutem
Ad
epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit,
postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque,
qui consulis, diu an consuleres cogitasti; quanto magis hoc mihi faciendum est,
cum longiore mora opus sit, ut solvas quaestionem quam ut proponas? Utique cum
aliud tibi expediat, aliud mihi.
[2]
Iterum ego tamquam Epicureus loquor? Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non
sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est. Consortium rerum
omnium inter nos facit amicitia. Nec secundi quicquam singulis est nec adversi;
in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur,
qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi
vivere.
[3]
Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet
et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque,
de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit. Omnia enim
cum amico communia habebit, qui multa cum homine.
[4]
Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico
praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam
multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt: cui
accedo? In utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est
pro homine. Ille amicum sibi parat, hic se amico. Tu mihi verba distorques et syllabas
digeris.
[5]
Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero
nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet
me; in re tam seria senes ludimus.
[6]
«Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit.» Puta nunc
me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia periculum inminet?
Quod incommodum? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas
capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte
illa acutior est collectio: «Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit;
mus ergo caseum non rodit.»
[7]
O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus? In hoc barbam demisimus? Hoc
est, quod tristes docemus et pallidi? Vis scire, quid philosophia promittat
generi humano? Consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium
divitiae vel alienae torquent vel suae. Ille malam fortunam horret, hic se
felicitati suae subducere cupit. Hunc homines male habent, illum di.
Nessun commento:
Posta un commento