sabato 12 ottobre 2019

Cicerone: Romolo (struttura)


Patre Marte natus
(concedamus enim famae hominum,
praesertim non inveteratae solum,
sed etiam sapienter a maioribus proditae,
ut bene meriti de rebus communibus putarentur
genere non solum ingenio esse divino)
is igitur,
ut natus sit,
dicitur
ab Amulio, rege Albano,
cum Remo fratre
ob labefactandi regni timorem
ad Tiberim exponi
iussus esse;

quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus
pastoresque eum sustulissent
et in agresti cultu laboreque aluissent,
perhibetur,
ut adoleverit,
et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse,
ut omnes
qui tum eos agros
ubi hodie est haec urbs
incolebant,
aequo animo illi libenterque parerent.

Quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut iam a fabulis ad facta veniamus,
oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis,
Amuliumque regem interemisse
fertur.



Nessun commento:

Posta un commento