martedì 27 febbraio 2018

Cesare: Fermare Ariovisto: le ragioni di Roma [CP] (struttura)


His rebus cognitis
Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est
sibi eam rem curae futuram;

magnam se habere spem
et beneficio suo et auctoritate adductum
Ariovistum finem iniuriis facturum.

Hac oratione habita,
concilium dimisit.

Et secundum ea multae res eum hortabantur
quare
sibi eam rem cogitandam
et suscipiendam
putaret,
in primis quod
Haeduos,
fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos,
in servitute atque dicione Germanorum teneri
videbat
eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos
intellegebat;

quod
in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur.

Paulatim autem Germanos consuescere
Rhenum transire
et in Galliam magnam eorum multitudinem venire
populo Romano periculosum videbat,

neque existimabat
sibi homines feros ac barbaros temperaturos
quin,
cum omnem Galliam occupavissent,
ut ante Cimbri Teutonique fecissent,
in provinciam exirent
atque inde in Italiam contenderent,
praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret;

quibus rebus
quam maturrime occurrendum
putabat.

Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat,
ut non videretur
ferendus.


Nessun commento:

Posta un commento