martedì 20 febbraio 2018

Cesare: I Druidi godono di vari privilegi (struttura)


Druides consuerunt
a bello abesse
neque tributa una cum reliquis pendunt;

militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.

Tantis excitati praemiis
et sua sponte multi in disciplinam conveniunt
et a parentibus propinquisque mittuntur.

Magnum ibi numerum versuum ediscere
dicuntur.

Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.

Neque existimant
fas esse
ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur.

Id duabus de causis instituisse
mihi videntur,
quod neque
in vulgum disciplinam efferri
velint
neque
eos,
qui discunt,
litteris confisos
minus memoriae studere:

quod fere plerisque accidit,
ut praesidio litterarum diligentiam
in perdiscendo
ac memoriam remittant.

In primis volunt
hoc persuadere,
non interire animas,
sed ab aliis post mortem transire ad alios,
atque
hoc maxime ad virtutem excitari
putant
metu mortis neglecto.

Multa praeterea
de sideribus atque eorum motu,
de mundi ac terrarum magnitudine,
de rerum natura,
de deorum immortalium vi ac potestate
disputant
et iuventuti tradunt.


Nessun commento:

Posta un commento