Druides a bello abesse consuerunt
neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum
habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam
conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum
ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque
fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis
privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis
instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque
eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque
accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam
remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis
post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant
metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi
ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate
disputant et iuventuti tradunt.
Nessun commento:
Posta un commento