sabato 4 aprile 2020

Cesare: Vercingetorige [CP] (struttura)


Simili ratione ibi Vercingetorix,
Celtilli filius,
Arvernus,
summae potentiae adulescens,
cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat
et ob eam causam,
quod regnum appetebat,
ab civitate erat interfectus,
convocatis suis clientibus
facile incendit.

Cognito eius consilio
ad arma concurritur.

Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus,
qui
hanc temptandam fortunam
non existimabant;

expellitur ex oppido Gergovia;

non desistit tamen
atque in agris habet dilectum
egentium
ac perditorum.

Hac coacta manu,
quoscumque adit ex civitate
ad suam sententiam perducit;

hortatur
ut communis libertatis causa arma capiant,

magnisque coactis copiis
adversarios suos
a quibus paulo ante erat eiectus
expellit ex civitate.

Rex ab suis appellatur.

Dimittit quoque versus legationes;

Obtestatur
ut in fide maneant.

Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes
qui Oceanum attingunt
adiungit:

omnium consensu ad eum defertur imperium.

Qua oblata potestate
omnibus his civitatibus obsides imperat,
certum numerum militum ad se celeriter adduci
iubet,
armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat
constituit;

in primis equitatui studet.

Summae diligentiae summam imperi severitatem addit;

magnitudine supplici dubitantes cogit.

Nam
maiore commisso delicto
igni atque omnibus tormentis necat,
leviore de causa
auribus desectis
aut singulis effossis oculis
domum remittit,
ut sint reliquis documento
et magnitudine poenae perterreant alios.


Nessun commento:

Posta un commento