domenica 26 aprile 2020

Plinio il Giovane: Lettera a Calpurnia [VI 7] (struttura)


C. Plinius Calpurniae suae s.

Scribis
te absentia mea non mediocriter affici
unumque habere solacium,
quod pro me libellos meos teneas,
saepe etiam in vestigio meo colloces.

Gratum est
quod nos requiris,
gratum
quod his fomentis acquiescis;

invicem ego epistulas tuas lectito
atque identidem in manus quasi novas sumo.

Sed eo magis ad desiderium tui accendor:

nam
cuius litterae tantum habent suavitatis,
huius sermonibus quantum dulcedinis inest!

Tu tamen quam frequentissime scribe,
licet hoc ita me delectet
ut torqueat.

Vale


Nessun commento:

Posta un commento