domenica 26 aprile 2020

Plinio il Giovane: Lettera a Calpurnia [VII 5] (struttura)


C. Plinius Calpurniae suae s.


Incredibile est
quanto desiderio tui tenear.

In causa amor primum,
deinde
quod non consuevimus
abesse.

Inde est
quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo;

inde
quod interdiu,
quibus horis te visere solebam,
ad diaetam tuam ipsi me,
ut verissime dicitur,
pedes ducunt;

quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo.

Unum tempus his tormentis caret,
quo in foro et amicorum litibus conteror.

Aestima tu,
quae vita mea sit,
cui requies in labore, in miseria curisque solacium.

Vale.


Nessun commento:

Posta un commento