domenica 26 aprile 2020

Plinio il Giovane: Lettera a Calpurnia [VI 4] (struttura)


C. Plinius Calpurniae suae s.


Numquam sum magis de occupationibus meis questus,
quae me non sunt passae
aut
proficiscentem valetudinis causa
in Campaniam te prosequi
aut
profectam
e vestigio subsequi.

Nunc enim praecipue
simul esse
cupiebam,
ut oculis meis crederem
quid viribus quid corpusculo apparares,
ecquid denique secessus voluptates regionisque abundantiam inoffensa transmitteres.

Equidem etiam fortem te non sine cura desiderarem;

est enim suspensum et anxium
de eo
quem ardentissime diligas
interdum nihil scire.

Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.

Vereor omnia,
imaginor omnia,

quaeque natura metuentium est,
ea maxime mihi
quae maxime abominor
fingo.

Quo impensius rogo,
ut timori meo cotidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.

Ero enim securior
dum lego,

statimque timebo
cum legero.

Vale.

Nessun commento:

Posta un commento