domenica 26 aprile 2020

Plinio il Giovane: Lettera a Calpurnia [VII 5]


C. Plinius Calpurniae suae s.
Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo; inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro et amicorum litibus conteror. [2] Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.


Nessun commento:

Posta un commento