Simili ratione ibi Vercingetorix,
Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum
Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate
erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. [2] Cognito eius
consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo,
reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant;
expellitur ex oppido Gergovia; [3] non desistit tamen atque in agris habet
dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate
ad suam sententiam perducit; [4] hortatur ut communis libertatis causa arma
capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat
eiectus expellit ex civitate. [5] Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque
versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. [6] Celeriter sibi Senones,
Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque
omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium.
[7] Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum
numerum militum ad se celeriter adduci iubet, [8] armorum quantum quaeque
civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui
studet. [9] Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine
supplici dubitantes cogit. [10] Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus
tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis
domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant
alios.
Nessun commento:
Posta un commento