lunedì 15 febbraio 2021

Livio: Attacco inaspettato dei Galli (struttura)

 

Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia,

cum audisset

a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas,

duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis

additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo,

C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam,

qua tribum Sapiniam vocant,

agrum Boiorum invadere

iussit;

 

ipse eodem aperto itinere per montes duxit.

 

Ampius

ingressus hostium fines

primo populationes satis prospere ac tuto fecit.

 

Delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco

ad demetenda frumenta

—iam enim maturae erant segetes—

profectus

neque explorato circa

nec stationibus satis firmis

quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur

positis,

improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.

 

Inde pavor fugaque etiam armatos cepit.

 

Ad septem milia hominum

palata per segetes

sunt caesa,

inter quos ipse C. Ampius praefectus;

 

ceteri in castra metu compulsi.

 

Inde sine certo duce consensu militari proxima nocte,

relicta magna parte rerum suarum,

ad consulem per saltus prope invios pervenere.

 

Nessun commento:

Posta un commento