Firmamentum
autem stabilitatis constantiaeque eius, quam in amicitia quaerimus, fides est;
nihil est enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem,
id est qui rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent ad fidelitatem;
neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui
non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest
esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat
oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita
fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.
Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in
amicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse
magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo
allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper
aliquid existimantem ab amico esse violatum. Accedat huc suavitas quaedam
oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.
Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed
amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem
facilitatemque proclivior.
Nessun commento:
Posta un commento