sabato 3 giugno 2017

Seneca: Io ho quel che ho donato [Es. Stato 2007] (struttura)

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam,
cum fortunam suam
transeuntem alio
videat
et nihil
sibi relictum praeter ius mortis,
id quoque,
si cito occupaverit,
exclamare:

“Hoc habeo,
quodcumque dedi”.

O quantum habere potuit,
si voluisset!

Hae sunt divitiae certae
in quacumque sortis humanae levitate
uno loco permansurae;
quae
cum maiores fuerint,
hoc minorem habebunt invidiam.

Quid tamquam tuo parcis?
procurator es.

Omnia ista,
quae cogunt
vos
tumidos
et supra humana elatos
oblivisci vestrae fragilitatis,
quae ferreis claustris custoditis armati,
quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis,
propter quae classes
cruentaturas maria
deducitis,
propter quae quassatis urbes ignari,
quantum telorum in aversos fortuna conparet,
propter quae
ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, conlegii foederibus
inter contendentes duos terrarum orbis elisus est,
non sunt vestra;

in depositi causa sunt
iam iamque ad alium dominum spectantia;

aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.

Quaeris,
quomodo illa tua facias?

dona dando.

Consule igitur rebus tuis
et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para
honestiores illas, non solum tutiores facturus.

Istud,
quod suspicis,
quo te divitem ac potentem putas,
quam diu possides,
sub nomine sordido iacet:

domus est,
servus est,
nummi sunt;

cum donasti,
beneficium est.


Nessun commento:

Posta un commento