lunedì 5 giugno 2017

Cicerone: Non c’è amicizia senza lealtà [Es. Stato 2002] (struttura)

Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque eius,
quam in amicitia quaerimus,
fides est;

nihil est enim stabile
quod infidum est.

Simplicem praeterea et communem et consentientem,
id est
qui rebus isdem moveatur,
eligi
par est,
quae omnia pertinent ad fidelitatem;

neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum,
neque vero,
qui non isdem rebus movetur
naturaque consentit,
aut fidus aut stabilis potest esse.

Addendum eodem est,
ut ne criminibus aut inferendis delectetur
aut credat oblatis,
quae pertinent omnia ad eam,
quam iam dudum tracto,
constantiam.

Ita fit verum illud,
quod initio dixi,
amicitiam non posse
nisi inter bonos esse.

Est enim boni viri,
quem eundem sapientem licet dicere,
haec duo tenere in amicitia:

primum
ne quid fictum sit
neve simulatum;

aperte enim vel odisse
magis ingenui est
quam fronte occultare sententiam;

deinde
non solum
ab aliquo allatas
criminationes repellere,
sed ne ipsum quidem esse suspiciosum,
semper existimantem
aliquid ab amico esse violatum.

Oportet
accedat huc suavitas quaedam sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.

Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem,
sed amicitia debet
remissior esse et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.


Nessun commento:

Posta un commento