domenica 11 giugno 2017

Livio: Onori ai caduti (struttura)

Philippus
aliquid
et ad caritatem suorum
et ut promptius pro eo periculum adirent
ratus
profecturum se,
si equitum,
qui ceciderant in expeditione,
sepeliendorum curam habuisset,
adferri eos in castra
iussit,
ut conspiceretur ab omnibus funeris honos.

Nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis.

Quod promptiores
ad subeundam omnem dimicationem
videbatur facturum,
id metum pigritiamque incussit;

nam
qui
hastis sagittisque et rara lanceis facta
vulnera vidissent,
cum Graecis Illyriisque pugnare
adsueti,
postquam
gladio Hispaniensi detruncata
corpora,
bracchiis cum humero abscisis,
aut
tota cervice desecta
divisa a corpore
capita
patentiaque
viscera
et foeditatem aliam vulnerum viderunt,
adversus quae tela quosque viros pugnandum foret,
pavidi vulgo cernebant.

Ipsum quoque regem terror cepit
nondum iusto proelio cum Romanis congressum.


Nessun commento:

Posta un commento