domenica 11 giugno 2017

Livio: Supplica di Sofonisba a Massinissa

Per comprendere il contesto
Nel 203, quasi al termine della seconda guerra punica, Massinissa, alleato dei Romani, sconfigge Siface, alleato di Cartagine. Subito dopo la vittoria Massinissa si precipita a Cirta, capitale del regno di Siface, per occupare la città e impadronirsi della reggia, in cui trova la bellissima Sofonisba, moglie del sovrano sconfitto.

Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius: «Omnia quidem ut posses» inquit «in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem; quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit, vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio, oro obtestorque».



Nessun commento:

Posta un commento