Egregie
mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem
alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit,
exclamare: “Hoc habeo, quodcumque dedi”. O quantum habere potuit, si voluisset!
Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco
permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid
tamquam tuo parcis? procurator es. Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana
elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis
armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes
cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum
telorum in aversos fortuna conparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis,
amicitiae, conlegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus
est, non sunt vestra; in depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum
spectantia; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet. Quaeris,
quomodo illa tua facias? dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi
earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum
tutiores facturus. Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam
diu possides, sub nomine sordido iacet: domus est, servus est, nummi sunt; cum
donasti, beneficium est.
Nessun commento:
Posta un commento