lunedì 5 giugno 2017

Seneca: Il lento cammino della conoscenza [Es. Stato 2003] (struttura)

Multa sunt
quae
esse
concedimus;

qualia sunt?

Ignoramus.

Habere nos animum,
cuius imperio et impellimur
et revocamur,
omnes fatebuntur;

quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri,
non magis tibi quisquam expediet
quam ubi sit.

Alius dicet
illum spiritum esse,
alius
concentum quendam,
alius
vim divinam et dei partem,
alius
tenuissimum animae,
alius
incorporalem potentiam;

non deerit
qui sanguinem dicat,
qui calorem.

Adeo non potest
animo liquere de ceteris rebus
ut adhuc ipse se quaerat.

Quid ergo miramur
cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis
nec initia illorum finesque notescere,
quorum ex ingentibus intervallis recursus est?

Nondum sunt anni mille quingenti
ex quo Graecia stellis numeros et nomina fecit,
multaeque hodie sunt gentes
quae facie tantum noverunt caelum,
quae nondum sciunt
cur luna deficiat,
quare obumbretur.

Haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit.

Veniet tempus
quo ista
quae nunc latent
in lucem dies extrahat et longioris aevi diligentia.

Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit,
ut tota caelo vacet;

quid
quod tam paucos annos inter studia ac vitia non aequa portione dividimus?

Itaque per successiones ista longas explicabuntur.

Veniet tempus
quo posteri nostri
tam aperta nos nescisse
mirentur.


Nessun commento:

Posta un commento