giovedì 1 marzo 2018

Cesare: Il prezzo della libertà nel discorso di Critognato – I parte [CP] (struttura)


"Nihil,"
inquit,
"de eorum sententia dicturus sum,
qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant,
neque
hos habendos civium loco
neque ad concilium adhibendos
censeo.

Cum his mihi res sit,
qui eruptionem probant;

quorum in consilio omnium vestrum consensu residere
pristinae virtutis memoria videtur.

Animi est ista mollitia, non virtus,
paulisper
inopiam ferre
non posse.

Qui se ultro morti offerant
facilius reperiuntur
quam qui dolorem patienter ferant.

Atque ego hanc sententiam probarem
(tantum apud me dignitas potest),
si
nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri
viderem:

sed
in consilio capiendo
omnem Galliam respiciamus,
quam ad nostrum auxilium concitavimus.

Quid animi
hominum milibus LXXX uno loco interfectis
propinquis consanguineisque nostris fore
existimatis,
si
paene in ipsis cadaveribus proelio decertare
cogentur?

Nolite hos vestro auxilio exspoliare,
qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt,
nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere
et perpetuae servituti addicere.


Nessun commento:

Posta un commento