In omni Gallia eorum hominum,
qui aliquo sunt numero atque honore,
genera sunt duo.
Nam plebes paene servorum habetur
loco,
quae nihil audet per se,
nullo adhibetur consilio.
Plerique,
cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum
premuntur,
sese in servitutem dicant.
Nobilibus in hos eadem omnia sunt
iura,
quae dominis in servos.
Sed de his duobus generibus alterum
est druidum, alterum equitum.
Illi rebus divinis intersunt,
sacrificia publica ac privata
procurant,
religiones interpretantur:
ad hos magnus adulescentium numerus
disciplinae causa concurrit,
magnoque hi sunt apud eos honore.
Nam fere de omnibus controversiis publicis
privatisque constituunt,
et,
si quod est admissum facinus,
si caedes facta,
si de hereditate, de finibus controversia est,
idem decernunt,
praemia poenasque constituunt;
si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit,
sacrificiis interdicunt.
Haec poena apud eos est gravissima.
Quibus ita est interdictum,
hi numero impiorum ac sceleratorum
habentur,
his omnes decedunt,
aditum sermonemque defugiunt,
ne quid ex contagione incommodi accipiant,
neque his
petentibus
ius redditur
neque honos ullus communicatur.
His autem omnibus druidibus praeest
unus,
qui summam inter eos habet auctoritatem.
Hoc mortuo
aut
si qui ex reliquis excellit
dignitate succedit,
aut,
si sunt plures pares,
suffragio druidum,
nonnumquam etiam armis de principatu
contendunt.
Hi certo anni tempore in finibus
Carnutum,
quae regio totius Galliae media habetur,
considunt in loco consecrato.
Huc omnes undique,
qui controversias habent,
conveniunt
eorumque decretis iudiciisque parent.
Disciplina
in Britannia reperta
atque inde in Galliam translata esse
existimatur,
et nunc,
qui volunt
diligentius eam rem cognoscere,
plerumque illo
discendi causa
proficiscuntur.
Nessun commento:
Posta un commento