venerdì 23 marzo 2018

Cornelio Nepote: Alcibiade accusato di sacrilegio (struttura)


Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt.

Ad quod gerendum
ipse (= Alcibiades) dux delectus est,
duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus.

Id cum appararetur,
priusquam classis exiret,
accidit
ut una nocte omnes Hermae,
qui in oppido erant Athenis,
deicerentur praeter unum,
qui ante ianuam erat Andocidi.

Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est.

Hoc cum appareret
non sine magna multorum consensione esse factum,
quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret,
magnus multitudini timor est iniectus,
ne qua repentina vis in civitate exsisteret,
quae libertatem opprimeret populi.

Hoc
maxime convenire in Alcibiadem
videbatur,
quod et potentior et maior quam privatus existimabatur:

multos enim liberalitate devinxerat,
plures etiam opera forensi suos reddiderat.

Qua re fiebat
ut omnium oculos,
quotienscumque in publicum prodisset,
ad se converteret
neque ei par quisquam in civitate poneretur.

Itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem,
quod
et obesse plurimum
et prodesse
poterat.

Aspergebatur etiam infamia,
quod
in domo sua facere mysteria
dicebatur
(quod nefas erat more Atheniensium);

idque
non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere
existimabatur.



Nessun commento:

Posta un commento