His tum cognitis rebus amici regis,
qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut
postea praedicabant, sollicitato exercitu regio, ne Pompeius Alexandriam
Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate
ex amicis inimici exsistunt, iis qui erant ab eo missi, palam liberaliter
responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito
Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium
tribunum militum ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse
appellatus et quadam notitia Septimi perductus, quod bello praedonum apud eum
ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis; ibi ab Achilla
et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in
custodia necatur.
Nessun commento:
Posta un commento