In omni Gallia eorum hominum, qui
aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum
habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum
aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur,
sese in servitutem dicant. Nobilibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis
in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi
rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones
interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa
concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis
publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes
facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia
poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non
stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita
est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes
decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi
accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His
autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc
mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures
pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi
certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media
habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias
habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in
Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc,
qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa
proficiscuntur.
Nessun commento:
Posta un commento