An, quod ad diem non venerunt, de
eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus
munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? Si illorum nuntiis
confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus
appropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem noctemque in
opere versantur. Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri maiores
nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac
simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur
vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non
haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum
iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque
illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias
terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. Romani vero
quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles
potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque
his aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella
gesserunt. Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis,
respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus
commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute."
Nessun commento:
Posta un commento