giovedì 1 marzo 2018

Cesare: La morte di Pompeo – I parte [CP] (struttura)


Quibus cognitis rebus
Pompeius
deposito
adeundae Syriae
consilio
pecunia societatibus sublata
et a quibusdam privatis sumpta
et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito
duobusque milibus hominum armatis,
partim quos ex familiis societatum delegerat,
partim a negotiatoribus coegerat,
quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat,
Pelusium pervenit.

Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate,
magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens,
quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;

castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant.

Ad eum Pompeius misit,
ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur
atque illius opibus in calamitate tegeretur.

Sed
qui ab eo missi erant,
confecto legationis officio
liberius cum militibus regis colloqui
coeperunt
eosque hortari,
ut suum officium Pompeio praestarent
neve eius fortunam despicerent.

In hoc erant numero complures Pompei milites,
quos
ex eius exercitu acceptos in Syria
Gabinius Alexandriam traduxerat
belloque confecto
apud Ptolomaeum, patrem pueri, reliquerat.


Nessun commento:

Posta un commento