venerdì 23 marzo 2018

Cornelio Nepote: Tentativo di corruzione da parte di Lisandro (struttura)


Itaque ii (= Lacedaemonii) decemviralem potestatem
ab illo constitutam
sustulerunt.

Quo dolore incensus
iniit consilia
reges Lacedaemoniorum tollere.

Sed sentiebat
se
id sine ope deorum facere
non posse,
quod Lacedaemonii
omnia ad oracula referre
consuerant.

Primum
Delphicum corrumpere
est conatus.

Cum id non potuisset,
Dodonaeum adortus est.

Hinc quoque repulsus
dixit
se vota suscepisse,
quae Iovi Hammoni solveret,
existimans
se Afros facilius corrupturum.

Hac spe cum profectus esset in Africam,
multum eum antistites Iovis fefellerunt.

Nam non solum non potuerunt
corrumpi,
sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt,
qui Lysandrum accusarent,
quod
sacerdotes fani corrumpere
conatus esset.

Accusatus hoc crimine
iudicumque absolutus sententiis,
Orchomeniis missus subsidio
occisus est a Thebanis apud Haliartum.



Nessun commento:

Posta un commento