giovedì 1 marzo 2018

Cesare: La morte di Pompeo – II parte [CP] (struttura)


His tum cognitis rebus
amici regis,
qui propter aetatem eius in procuratione erant regni,
sive timore adducti,
ut postea praedicabant,
sollicitato exercitu regio,
ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet,
sive despecta eius fortuna,
ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt,
iis
qui erant ab eo missi,
palam liberaliter responderunt
eumque ad regem venire
iusserunt;

ipsi
clam consilio inito
Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium tribunum militum
ad interficiendum Pompeium
miserunt.

Ab his liberaliter ipse appellatus
et quadam notitia Septimi perductus,
quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat,
naviculam parvulam conscendit cum paucis suis;

ibi ab Achilla et Septimio interficitur.

Item L. Lentulus comprehenditur ab rege
et in custodia necatur.



Nessun commento:

Posta un commento