Quibus cognitis rebus Pompeius
deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatibus sublata et a quibusdam
privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito
duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum
delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc
rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer
aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante
mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae
non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro
hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in
calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio
liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum
officium Pompeio praestarent neve eius fortunam despicerent. In hoc erant
numero complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria
Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem
pueri, reliquerat.
Nessun commento:
Posta un commento