Bello Peloponnesio huius consilio
atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. Ad quod gerendum
ipse (= Alcibiades) dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et
Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes
Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam
erat Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est. Hoc cum
appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad
privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est
iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem
opprimeret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et
potentior et maior quam privatus existimabatur: multos enim liberalitate
devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re fiebat ut omnium
oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par
quisquam in civitate poneretur. Itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed
etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. Aspergebatur etiam
infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more
Atheniensium); idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere
existimabatur.
Nessun commento:
Posta un commento