giovedì 1 marzo 2018

Cesare: Il prezzo della libertà nel discorso di Critognato – II parte [CP] (struttura)


An,
quod ad diem non venerunt,
de eorum fide constantiaque dubitatis?

Quid ergo?

Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri
putatis?

Si non potestis
illorum nuntiis confirmari
omni aditu praesaepto,
his utimini testibus
appropinquare eorum adventum;

cuius rei timore exterriti
diem noctemque in opere versantur.

Quid ergo mei consili est?

Facere,
quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt;

qui
in oppida compulsi
ac simili inopia subacti
eorum corporibus
qui aetate ad bellum inutiles videbantur
vitam toleraverunt
neque se hostibus tradiderunt.

Cuius rei si exemplum non haberemus,
tamen
libertatis causa institui
et posteris prodi
pulcherrimum iudicarem.

Nam quid illi simile bello fuit?

Depopulata Gallia
Cimbri
magnaque illata calamitate
finibus quidem nostris aliquando excesserunt
atque alias terras petierunt;

iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt.

Romani vero quid petunt aliud
aut quid volunt,
nisi
invidia adducti,
quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt,
horum in agris civitatibusque considere
atque his aeternam iniungere servitutem?

Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.

Quod
si ea
quae in longinquis nationibus geruntur
ignoratis,
respicite finitimam Galliam,
quae
in provinciam redacta
iure et legibus commutatis
securibus subiecta
perpetua premitur servitute."



Nessun commento:

Posta un commento