giovedì 27 dicembre 2012

Cicerone: I Verrina – Esordio (struttura)


Quod erat optandum maxime, iudices,
et quod unum maxime pertinebat
ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam,
id videtur
non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore. 

Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa,
quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit:
pecuniosum hominem neminem
quamvis sit nocens
posse damnari his iudiciis
quae nunc sunt.
 

Nunc, in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum,
cum sint parati
qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur,
reus in iudicium adductus est C. Verres,
homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus,
pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus.
 

Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et expectatione populi Romani, actor accessi,
non ut augerem invidiam ordinis,
sed ut infamiae communi succurrerem.
 

Adduxi enim hominem
in quo possetis
reconciliare existimationem iudiciorum amissam,
redire in gratiam cum populo Romano,
satis facere exteris nationibus;
depeculatorem aerari,
vexatorem Asiae atque Pamphyliae,
praedonem iuris urbani,
labem atque perniciem provinciae Siciliae.
 

De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis,
auctoritas ea haerebit
quae in vobis remanere debet; 

sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint,
ego hoc tam adsequar,
ut iudicium potius rei publicae defuisse videatur
quam aut reus iudicibus, aut accusator reo.

Nessun commento:

Posta un commento