M. Tullius Cicero - Epistulae ad
Atticum – I, 18
1 Nihil mihi nunc scito tam deesse quam
hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me
amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil
obtegam. 2 Abest enim frater fel¡statow et amantissimus. 3
Metellus non homo sed
litus atque aer et
solitudo mera.
4 Tu autem qui
saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi
et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum
et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus
ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone
consumitur. 5 Nam illae ambitiosae nostrae
fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non
habent. 6 Itaque cum bene completa domus est
tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire
ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare
familiariter possimus. 7 Qua re te
exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. 8
Multa sunt enim quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor auris nactus
tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse.
9 [2] Ac
domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque
ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. 10
Atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et
urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero,
quamquam animus est praesens, tamen voluntas etiam atque etiam ipsa medicina
efficit. 11 Nam ut ea breviter quae post tuum
discessum acta sunt conligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius
stare non posse. 12 Etenim post profectionem tuam
primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego
nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis
vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non odio adductus
alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis. 13
[3] Adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. 14
Vide quae sint postea consecuta. 15 Consul est
impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu
posset. 16 Quantum hoc vulnus! Facto senatus
consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati
equites Romani. 17 Sic ille annus duo firmamenta rei
publicae per me unum constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et
ordinum concordiam diiunxit. 18 Instat hic nunc annus
egregius. 19 Eius initium eius modi fuit ut
anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem Memmius
suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus divortium fecit. 20 Quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum
contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non
putavit.
21 [4] Est
autem C. Herennius quidam tribunus plebis 22 , quem
tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et
Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. 23 Is
ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio
suffragium de re Clodi ferat. 24 Hunc ego accepi in
senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius. 25
[5] Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam
quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. 26 Auli autem filius, o di immortales! quam
ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male
audiendum cotidie praebeat! [6] Agraria autem promulgata est a Flavio sane
levis eadem fere quae fuit Plotia. 27 Sed interea politikòw n¯r oéd' önar quisquam inveniri potest; qui poterat,
familiaris noster (sic est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam
pictam silentio tuetur suam. 28 Crassus verbum
nullum contra gratiam. 29 Ceteros iam nosti; qui ita
sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur. 30 [7] Unus est qui curet constantia magis et integritate
quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos
habuit amantissimos sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum
dari patitur. 31 Ita nos cogimur reliquis de rebus nihil
decernere ante quam publicanis responsum sit. 32 Qua
re etiam legationes reiectum iri puto.
33 [8] Nunc
vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me
non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo
te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis
pervenire velis. 34 Nam ne absens censeare curabo
edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani
negotiatoris est. 35 Qua re cura ut te quam primum
videamus. 36 vale. 37 xi Kal. 38 Febr. 39
Q. Metello, L. Afranio coss. (= 20
gennaio 60 a.C.)
Nessun commento:
Posta un commento