lunedì 2 marzo 2020

Lucrezio: Epicuro libera l’umanità dalla religio (De RN, I, 62-79) [CP] (struttura)


Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione,
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo est ausus
mortalis tollere contra oculos
primusque obsistere contra;

quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum,

sed eo magis acrem inritat animi virtutem,
ut
effringere arta naturae primus portarum claustra
cupiret.

Ergo vivida vis animi pervicit
et extra processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragravit mente animoque,
unde refert nobis victor
quid possit oriri,
quid nequeat,
finita potestas denique cuique quanam sit ratione
atque alte terminus haerens.

Quare religio
pedibus subiecta
vicissim obteritur,
nos exaequat victoria caelo.

Nessun commento:

Posta un commento