domenica 1 marzo 2020

Lucrezio: Inno a Venere, seconda parte (De RN, I, 21-43) [CP] (struttura)


Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur
neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam
studeo
scribendis versibus
esse,
quos ego conor
de rerum natura pangere Memmiadae nostro,
quem tu, dea, voluisti
tempore in omni excellere
omnibus ornatum rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.

Effice
ut interea fera moenera militiai
per maria ac terras omnis sopita
quiescant;

nam tu sola potes
tranquilla pace iuvare mortalis,
quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit,
in gremium qui saepe tuum se reicit
aeterno devictus vulnere amoris,
atque
ita suspiciens
tereti cervice reposta
pascit amore avidos
inhians in te, dea,
visus
eque tuo pendet resupini spiritus ore.

Hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
circum fusa super,
suavis ex ore loquelas funde
petens placidam Romanis, incluta, pacem;

nam neque nos
agere hoc patriai tempore iniquo
possumus
aequo animo
nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.


Nessun commento:

Posta un commento