lunedì 18 dicembre 2017

Cornelio Nepote: Doti di Eumene (struttura)

Eumenes Cardianus.

Huius si virtuti par data esset fortuna,
non ille quidem maior exsitisset,
sed multo illustrior atque etiam honoratior,
quod magnos homines virtute metimur,
non fortuna.

Nam
cum aetas eius incidisset in ea tempora,
quibus Macedones florerent,
multum ei detraxit
inter eos viventi,
quod alienae erat civitatis,
neque aliud huic defuit quam generosa stirps.

Etsi enim domestico summo genere erat,
tamen Macedones
eum sibi aliquando anteponi
indigne ferebant,
neque tamen non patiebantur:

vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii.

Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,
Amyntae filii,
brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem:

fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.

Itaque eum habuit ad manum scribae loco,
quod multo apud Graios honorificentius est
quam apud Romanos.

Namque apud nos,
re vera sicut sunt,
mercennarii scribae existimantur;

at apud illos e contrario nemo ad id officium admittitur
nisi honesto loco,
et fide et industria cognita,
quod necesse est
omnium consiliorum eum esse participem.


Nessun commento:

Posta un commento