lunedì 18 dicembre 2017

Cornelio Nepote: Pelopida guida la liberazione della sua patria (struttura)

Hi omnes (exules Thebani) fere Athenas se contulerant,
non quo sequerentur otium,
sed ut,
quem ex proximo locum fors obtulisset,
eo niterentur
patriam recuperare.

Itaque
cum tempus esset visum
rei gerendae,
communiter cum iis,
qui Thebis idem sentiebant,
diem delegerunt
ad inimicos opprimendos
civitatemque liberandam
eum,
quo maximi magistratus simul consuerant
epulari.

Magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae,
sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes sunt profligatae.

Nam duodecim adulescentuli coierunt
cum omnino ex iis,
qui exilio erant multati,
non essent amplius centum,
qui tanto se offerrent periculo.

Qua paucitate perculsa est Lacedaemoniorum potentia.

Ii enim non magis adversariorum factioni quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt,
qui principes erant totius Graeciae:

quorum imperii maiestas, neque ita multo post,
Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa
concidit.

Illi igitur duodecim,
quorum dux erat Pelopidas,
cum Athenis interdiu exissent,
ut
vesperascente caelo
possent
Thebas pervenire,
cum canibus venaticis exierunt,
retia ferentes,
vestitu agresti,
quo minore suspicione facerent iter.



Nessun commento:

Posta un commento