Hi omnes (exules Thebani) fere Athenas
se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut, quem ex proximo locum fors
obtulisset, eo patriam recuperare niterentur. Itaque cum tempus esset visum rei
gerendae, communiter cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad
inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum, quo maximi magistratus simul
consuerant epulari. Magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae, sed
profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes sunt profligatae. Nam duodecim
adulescentuli coierunt ex iis, qui exilio erant multati, cum omnino non essent
amplius centum, qui tanto se offerrent periculo. Qua paucitate perculsa est
Lacedaemoniorum potentia. Ii enim non magis adversariorum factioni quam
Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui principes erant totius Graeciae:
quorum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc initio
perculsa concidit. Illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, cum Athenis
interdiu exissent, ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus
venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore suspicione
facerent iter.
Nessun commento:
Posta un commento