venerdì 8 dicembre 2017

Sallustio: Promesse di Catilina ai congiurati (struttura)


Postquam accepere ea homines,
quibus mala abunde omnia erant,
sed neque res neque spes bona ulla,
tametsi illis magna merces videbatur
quieta movere,
tamen postulavere plerique,
ut proponeret,
quae condicio belli foret,
quae praemia armis peterent,
quid opis aut spei ubique haberent.

Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia,
quae bellum atque lubido victorum fert;

praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem,
in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum,
consili sui participes;

petere consulatum C. Antonium,
quem speraret
sibi collegam fore,
hominem
et familiarem
et omnibus necessitudinibus circumventum;

cum eo se consulem initium agundi facturum.


Nessun commento:

Posta un commento