Eumenes Cardianus. Huius si virtuti
par data esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, sed multo illustrior
atque etiam honoratior, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna. Nam
cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei
detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis, neque aliud huic
defuit quam generosa stirps. Etsi enim domestico summo genere erat, tamen
Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen non
patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate et
celeritate ingenii. Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,
Amyntae filii, brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat
enim iam in adulescentulo indoles virtutis. Itaque eum habuit ad manum scribae
loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos. Namque apud
nos, re vera sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud illos e
contrario nemo ad id officium admittitur nisi honesto loco, et fide et
industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem.
Nessun commento:
Posta un commento