lunedì 11 dicembre 2017

Plauto: Miles gloriosus – Argumenta

Gli argumenta riassumono la trama della commedia. Sono in senari giambici e furono composti probabilmente da grammatici di età imperiale. Il primo assume la forma dell’acrostico.

Argumentum I
Meretricem Athenis Ephesum miles avehit.
Id dum ero amanti servos nuntiare volt
Legato peregre, ipsus captust in mari
Et eidem illi militi dono datust.
Suum arcessit erum Athenis et forat
Geminis communem clam parietem in aedibus,
Licere ut quiret convenire amantibus.
Obhaerentis custos hos videt de tegulis,
Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.
Itemque impellit militem Palaestrio
Omissam faciat concubinam, quando ei
Senis vicini cupiat uxor nubere.
Ultro abeat orat, donat multa. Ipse in domo
Senis prehensus poenas pro moecho luit.


Argumentum II
Meretricem ingenuam deperibat mutuo
Atheniensis iuvenis; Naupactum is domo
legatus abiit. Miles in eandem incidit,
deportat Ephesum invitam. Servos Attici,
ut nuntiaret domino factum, navigat;
capitur, donatur illi captus militi.
Ad erum ut veniret Ephesum scribit. Advolat
adulescens atque in proximo devortitur
apud hospitem paternum. Medium parietem
perfodit servos, commeatus clanculum
qua foret amantum. Geminam fingit mulieris
sororem adesse. Mox ei dominus aedium
suam clientam sollicitandum ad militem
subornat. Capitur ille; sperat nuptias,
dimittit concubinam et moechus vapulat.


Nessun commento:

Posta un commento