Hic enim cum Phylen confugisset, quod
est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. Hoc
initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque
vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. Quae quidem
res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti fuit: etenim
illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit
robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in
bello oportere contemni, neque sine causa dicitur matrem timidi flere non
solere. Neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis
temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. Hinc in
Piraeum transiit Munichiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti,
ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis
refugerunt. Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. Nam
cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque
quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. Neminem iacentem veste
spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum
pertinebant. In secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem
adversus Thrasybulum fortissime pugnaret.
Nessun commento:
Posta un commento