lunedì 18 dicembre 2017

Cornelio Nepote: Trasibulo sconfigge i Trenta (struttura)

Hic enim
cum Phylen confugisset,
quod est castellum in Attica munitissimum,
non plus habuit secum triginta de suis.

Hoc initium fuit salutis Atticorum,
hoc robur libertatis clarissimae civitatis.

Neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo.

Quae quidem res et illis contemnentibus perniciei
et huic despecto saluti fuit:

etenim illos segnes
ad persequendum,
hos autem
tempore
ad comparandum
dato
fecit robustiores.

Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet,
oportere
nihil in bello contemni,
neque sine causa dicitur
matrem timidi non solere
flere.

Neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes:

nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur
quam pugnabant.

Hinc in Piraeum transiit
Munichiamque munivit.


Bis tyranni
hanc oppugnare
sunt adorti,
ab eaque turpiter repulsi
protinus in urbem
armis impedimentisque amissis
refugerunt.

Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine.

Nam
cedentes violari
vetuit
(aequum enim censebat
cives civibus parcere),
neque quisquam est vulneratus
nisi qui voluit
prior impugnare.

Neminem
iacentem
veste spoliavit,
nil attigit nisi arma,
quorum indigebat,
quaeque ad victum pertinebant.

In secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum,
cum quidem adversus Thrasybulum fortissime pugnaret.


Nessun commento:

Posta un commento